Hľadaný výraz: Job 4,12-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. 13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, 14 pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. 15 Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. 16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: 17 “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. 18 Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem. 19 Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! 20 De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. 21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.

1

mail   print   facebook   twitter